A A A A A
Bible Book List

Habacuc 3 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Oratio Habacuc prophetae, pro ignorantiis.

Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.

Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit caelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.

Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus.

Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.

Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus.

Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae; turbabuntur pelles terrae Madian.

Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.

Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es; fluvios scindes terrae.

10 Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.

11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae.

12 In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes.

13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.

14 Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.

15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

16 Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

17 Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.

18 Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo.

19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes