A A A A A
Bible Book List

Genesis 42 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

42 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in AEgypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?

audivi quod triticum venundetur in AEgypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in AEgypto,

Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:

ingressi sunt terram AEgypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

Et Joseph erat princeps in terra AEgypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis.

10 Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11 Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12 Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis.

13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14 Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.

15 Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.

17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,

20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

21 et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio.

22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.

23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.

25 Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes:

30 Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.

31 Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.

32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33 Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt.

37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes