A A A A A
Bible Book List

Genesis 39Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

39 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant

benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi

18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes