A A A A A
Bible Book List

Genesis 26Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

26 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi

et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo

et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit

mansit itaque Isaac in Geraris

qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua

et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam

10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur

12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est

14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini

15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo

16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde

17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi

18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat

19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam

20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam

21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias

22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram

23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham

25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum

26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum

27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis

28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus

29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam

33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci

35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes