A A A A A
Bible Book List

Genesis 21Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

21 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus

vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac

et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus

cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi

rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni

crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius

cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham

10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo

12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen

13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est

14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee

15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant

16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit

17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est

18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum

19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere

20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius

21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti

22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis

23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena

24 dixitque Abraham ego iurabo

25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius

26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie

27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus

28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum

29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum

30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum

31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt

32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes