A A A A A
Bible Book List

Ezechiel 29 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

29 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:

Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem AEgypti, et prophetabis de eo, et de AEgypto universa.

Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex AEgypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.

Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.

Et scient omnes habitatores AEgypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel:

quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.

Et erit terra AEgypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum.

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram AEgypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos AEthiopiae.

11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.

12 Daboque terram AEgypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis: et dispergam AEgyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo AEgyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

14 Et reducam captivitatem AEgypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

16 Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.

17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:

18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra AEgypti: et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius,

20 et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram AEgypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

21 In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes