A A A A A
Bible Book List

Ezechiel 27 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

27 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum:

et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,

et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum:

abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.

Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.

Byssus varia de AEgypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.

Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.

Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.

10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.

11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.

12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.

13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.

14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.

15 Filii Dedan negotiatores tui; insulae multae, negotiatio manus tuae: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.

16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum: gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.

17 Juda et terra Israel, ipsi institores tui in frumento primo: balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.

18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.

19 Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua.

20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.

21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.

22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.

23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.

24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.

25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.

26 In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.

27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum: nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae:

28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.

29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum: nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.

30 Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.

31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.

32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris?

33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.

34 Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.

35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.

36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes