A A A A A
Bible Book List

Exodus 5Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes