A A A A A
Bible Book List

Exodus 39Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

39 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

quadrangulum duplex mensurae palmi

10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

12 in tertio ligyrius achates amethistus

13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso

27 feminalia quoque linea byssina

28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

34 velum arcam vectes propitiatorium

35 mensam cum vasis et propositionis panibus

36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

38 et tentorium in introitu tabernaculi

39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes