Font Size
Exodus 21:28-32
Biblia Sacra Vulgata
Exodus 21:28-32
Biblia Sacra Vulgata
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit.
32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)