Esther 6
Biblia Sacra Vulgata
6 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum:
9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas.
11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
12 Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
13 narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.