A A A A A
Bible Book List

Esdrae 2Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam

qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel

filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

filii Sephetia trecenti septuaginta duo

filii Area septingenti septuaginta quinque

filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim

filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor

filii Zeththua nongenti quadraginta quinque

filii Zacchai septingenti sexaginta

10 filii Bani sescenti quadraginta duo

11 filii Bebai sescenti viginti tres

12 filii Azgad mille ducenti viginti duo

13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex

14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex

15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor

16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo

17 filii Besai trecenti viginti tres

18 filii Iora centum duodecim

19 filii Asom ducenti viginti tres

20 filii Gebbar nonaginta quinque

21 filii Bethleem centum viginti tres

22 viri Netupha quinquaginta sex

23 viri Anathoth centum viginti octo

24 filii Azmaveth quadraginta duo

25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres

26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus

27 viri Machmas centum viginti duo

28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres

29 filii Nebo quinquaginta duo

30 filii Megbis centum quinquaginta sex

31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

32 filii Arim trecenti viginti

33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque

34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta

36 sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres

37 filii Emmer mille quinquaginta duo

38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem

39 filii Arim mille decem et septem

40 Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor

41 cantores filii Asaph centum viginti octo

42 filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem

43 Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth

44 filii Ceros filii Siaa filii Phadon

45 filii Levana filii Agaba filii Accub

46 filii Agab filii Selmai filii Anan

47 filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia

48 filii Rasin filii Nechoda filii Gazem

49 filii Aza filii Phasea filii Besee

50 filii Asenaa filii Munim filii Nephusim

51 filii Becbuc filii Acupha filii Arur

52 filii Besluth filii Maida filii Arsa

53 filii Bercos filii Sisara filii Thema

54 filii Nasia filii Atupha

55 filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda

56 filii Iala filii Dercon filii Gedel

57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi

58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo

61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus

64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta

65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae

66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque

67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti

68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo

69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes