A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 6Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis

non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam

et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo

anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum

verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat

multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille

si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi

est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis

et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit

10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis

11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget

12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam

13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende

14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum

15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius

16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum

17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam

19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius

20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius

21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors

22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum

23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei

24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum

25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum

26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius

27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius

28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam

29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem

30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae

31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris

32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi

33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris

34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris

35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te

36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus

37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes