A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 5Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis

non sequaris concupiscentiam cordis

et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit

ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor

de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur

misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius

non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem

subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te

10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae

11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua

12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae

13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum

14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius

16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris

17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

18 iustifica pusillo et magno similiter

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes