A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 48Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

48 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat

qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini

verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae

sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi

qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei

qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo

qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis

qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te

qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum

10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob

11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt

12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum

13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum

14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius

15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius

16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram

17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David

18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata

19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum

20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua

21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres

22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum

23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae

24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei

25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei

26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam

27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum

28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes