A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 40Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

40 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium

cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis

residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere

ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio

et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius

modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus

conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem

cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum

ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella

10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus

11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur

12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit

13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt

14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent

15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant

16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur

17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet

18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum

19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur

20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae

21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis

22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis

23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro

24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit

25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum

26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini

27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium

28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum

29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere

30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis

31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se

32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes