A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 39Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

39 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit

narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit

occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur

in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit

in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit

cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur

aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur

si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum

et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino

10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur

11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur

12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur

13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem

14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia

15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi

16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum

17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate

18 quasi libanus odorem suavitatis habete

19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis

20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione

21 opera Domini universa bona valde

22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum

23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius

24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius

25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius

26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur

27 benedictio illius quasi fluvius inundavit

28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit

29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius

30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala

31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum

32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur

33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua

34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent

35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt

36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios

37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum

38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi

39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit

40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur

41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes