A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 33Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

33 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis

sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis

homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis

qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit

praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius

equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit

quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole

a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente

et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam

10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam

11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum

12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum

13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere

14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum

15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum

16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores

17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular

18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam

19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite

20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis

21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro

22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum

23 in omnibus operibus tuis praecellens esto

24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam

25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo

26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem

27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae

28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet

29 multam enim malitiam docuit otiositas

30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave

31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum

32 si laeseris illum iniuste

33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes