A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 31Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

31 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum

cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam

laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum

laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit

qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea

multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum

lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo

beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris

quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua

10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit

11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum

12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior

13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt

14 memento quoniam malum oculus nequa

15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit

16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas

17 nec conprimaris in convivio

18 intellege proximi tui ex te ipso

19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis

20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas

21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere

22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem

23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito

24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur

25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates

26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba

27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi

28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele

29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est

30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum

31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum

32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius

33 quae est vita quae minuitur vino

34 quid defraudat vitam mors

35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio

36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum

37 sanitas est et corpori et animae

38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit

39 amaritudo animae vinum multum potatum

40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera

41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius

42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes