A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 30 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

30 Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.

Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.

Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.

Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.

In vita sua vidit, et laetatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:

reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.

Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.

Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps.

Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te.

10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.

11 Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius.

12 Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae.

13 Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.

14 Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.

15 Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.

16 Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium.

17 Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans.

18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulchro.

19 Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit.

20 Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis:

21 videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans.

22 Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo.

23 Jucunditas cordis, haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longaevitas.

24 Miserere animae tuae placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te.

25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.

26 Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.

27 Splendidum cor et bonum in epulis est: epulae enim illius diligenter fiunt.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes