A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 22Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

22 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius

de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus

confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet

filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris

patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur

musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia

qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam

qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno

qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic

10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus

11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit

12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui

13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum

14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris

15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius

16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius

17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus

18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium

19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii

20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur

21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt

22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit

23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper

24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum

25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam

26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum

27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus

28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris

29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis

30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae

31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo

32 omnis qui audiet cavebit se ab eo

33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes