A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 19Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

19 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet

vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos

et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius

qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur

qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam

qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur

ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis

amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare

audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper

10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet

11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis

12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti

13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere

14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret

15 corripe amicum saepe enim fit commissio

16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo

17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris

18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis

19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia

20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia

21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi

22 est sollertia certa et ipsa iniqua

23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo

24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est

25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet

26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus

27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo

28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes