A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 15Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

15 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam

et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum

cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur

et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos

et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum

iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum

homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo

viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei

non est speciosa laus in ore peccatoris

10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi

11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris

12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii

13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum

14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui

15 adiecit mandata et praecepta sua

16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere

17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam

18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi

19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione

20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis

21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi

22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes