A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 13Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

13 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam

pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris

quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur

dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit

si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te

si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te

si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi

et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te

10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris

11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris

12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit

13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem

14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis

15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis

16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas

17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis

18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua

19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi

20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur

21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto

22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem

23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes

24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper

25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis

26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum

27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus

28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent

29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum

30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii

31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala

32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes