A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 32 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

32 Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.

Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:

ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.

Loquere major natu: decet enim te

primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.

Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.

Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.

Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.

Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

10 Adolescens, loquere in tua causa vix.

11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.

12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens.

13 In medio magnatorum non praesumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.

14 Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

15 Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,

16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:

17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.

18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.

19 Qui quaerit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.

20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.

21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.

22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:

23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.

24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis.

25 In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum.

26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.

27 In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, hoc est enim conservatio mandatorum.

28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.

'Sirach 32 ' not found for the version: New International Version.
New International Version (NIV)

Holy Bible, New International Version®, NIV® Copyright ©1973, 1978, 1984, 2011 by Biblica, Inc.® Used by permission. All rights reserved worldwide.

Viewing of
Cross references
Footnotes