A A A A A
Bible Book List

Ecclesiastes 12Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

12 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam

quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis

excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam

et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est

13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes