A A A A A
Bible Book List

Deuteronomium 14Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

14 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram

ne comedatis quae inmunda sunt

hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite

10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

11 omnes aves mundas comedite

12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum

14 et omne corvini generis

15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum

16 herodium et cycnum et ibin

17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem

18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

20 omne quod mundum est comedite

21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae

22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos

23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare

25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas

29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes