A A A A A
Bible Book List

Deuteronomium 11Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

11 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore

cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium

signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius

omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem

vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum

et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis

oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit

ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini

multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem

10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae

11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias

12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius

13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum

15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini

16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos

17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis

18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate

19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

20 scribes ea super postes et ianuas domus tuae

21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae

22 si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei

23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt

24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri

25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis

26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem

27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal

30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul

31 vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam

32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes