A A A A A
Bible Book List

Daniel 13Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

13 et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim

et accepit uxorem nomine Susannam filiam Chelciae pulchram nimis et timentem Dominum

parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Mosi

erat autem Ioachim dives valde et erat ei pomerium vicinum domus suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium

et constituti sunt duo senes iudices in anno illo de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus qui videbantur regere populum

isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia

cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui

et videbant eam senes cotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentia eius

et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum

10 erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum

11 erubescebant enim indicare concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea

12 et observabant cotidie sollicitius videre eam dixitque alter ad alterum

13 eamus domum quia prandii hora est et egressi recesserunt a se

14 cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam

15 factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio aestus quippe erat

16 et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam

17 dixit ergo puellis adferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite ut lavem

18 et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium ut adferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos

19 cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et adcurrerunt ad eam et dixerunt

20 ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt et in concupiscentia tui sumus quam ob rem adsentire nobis et commiscere nobiscum

21 quod si nolueris dicemus testimonium contra te quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te

22 ingemuit Susanna et ait angustiae mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras

23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini

24 et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam

25 et cucurrit unus et aperuit ostia pomerii

26 cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus inruerunt per posticam ut viderent quidnam esset

27 postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna et facta est dies crastina

28 cumque venisset populus ad virum eius Ioachim venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut interficerent eam

29 et dixerunt coram populo mittite ad Susannam filiam Chelciae uxorem Ioachim et statim miserunt

30 et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis

31 porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie

32 at iniqui illi iusserunt ut discoperiretur erat enim cooperta ut vel sic satiarentur decore eius

33 flebant igitur sui et omnes qui noverant eam

34 consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus super caput eius

35 quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino

36 et dixerunt presbyteri cum deambularemus in pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas

37 venitque ad eam adulescens qui erat absconditus et concubuit cum ea

38 porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri

39 et illum quidem non quivimus conprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit

40 hanc autem cum adprehendissemus interrogavimus quisnam esset adulescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus

41 credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem

42 exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant

43 tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose conposuerunt adversum me

44 exaudivit autem Dominus vocem eius

45 cumque duceretur ad mortem suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Danihel

46 et exclamavit voce magna mundus ego sum a sanguine huius

47 et conversus omnis populus ad eum dixit quis est sermo iste quem tu locutus es

48 qui cum staret in medio eorum ait sic fatui filii Israhel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israhel

49 revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam

50 reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi dedit Deus honorem senectutis

51 et dixit ad eos Danihel separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos

52 cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius

53 iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino innocentem et iustum non interficies

54 nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi qui ait sub scino

55 dixit autem Danihel recte mentitus es in caput tuum ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium

56 et amoto eo iussit venire alium et dixit ei semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum

57 sic faciebatis filiabus Israhel et illae timentes loquebantur vobis sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram

58 nunc ergo dic mihi sub qua arbore conprehenderis eos loquentes sibi qui ait sub prino

59 dixit autem ei Danihel recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim angelus Dei gladium habens ut secet te medium et interficiat vos

60 exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se

61 et consurrexerunt adversum duos presbyteros convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicuti male egerant adversum proximum

62 ut facerent secundum legem Mosi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa

63 Chelcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis

64 Danihel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps

65 et rex Astyages adpositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes