A A A A A
Bible Book List

Canticum Canticorum 4 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

[Sponsus.] Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad.

Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.

Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.

Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

16 [Sponsa.] Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes