A A A A A
Bible Book List

Aggaeus 1Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens

haec ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini aedificandae

et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens

numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta

et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum

haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

ascendite in montem portate lignum et aedificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus

respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam

10 propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum

11 et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum

12 et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini

13 et dixit Aggeus nuntius Domini de nuntiis Domini populo dicens ego vobiscum dicit Dominus

14 et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes