Actus Apostolorum 20-28
Biblia Sacra Vulgata
20 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam:
3 ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus.
5 Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade:
6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8 Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati.
9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae.
18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
19 serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum:
20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
21 testificans Judaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
22 Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans:
23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei.
25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.
26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
27 Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28 Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus.
33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
34 ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
21 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.
6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
8 Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
9 Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes.
10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus.
11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium.
12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
15 Post dies autem istos, praeparati ascendebamus in Jerusalem.
16 Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.
21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
28 Viri Israelitae, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt januae.
31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.
35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.
37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti?
38 nonne tu es AEgyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?
39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens:
22 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
2 Cum audissent autem quia hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium.
3 Et dicit: Ego sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa:
7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?
8 Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere.
11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judaeis,
13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus:
15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti.
16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
19 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos qui credebant in te:
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
21 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.
23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aerem,
24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?
26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judaeis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos.
23 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2 Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus.
3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?
4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
5 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
7 Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo.
8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisaei autem utraque confitentur.
9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?
10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari.
12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant:
14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
20 Ille autem dixit: Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
24 et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem.
25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26 Scribens epistolam continentem haec: Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem.
27 Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29 Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
31 Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
24 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
2 Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum:
6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
8 jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
9 Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere.
10 Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem:
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate:
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt:
15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu.
19 Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me:
20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum.
25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te:
26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.
25 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,
3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.
5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:
8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
9 Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet judicari: Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
26 Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere:
2 De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
3 maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias.
4 Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei:
5 praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
6 Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex.
8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12 In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
15 Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
17 eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me.
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni:
20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.
21 Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
22 Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
24 Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt.
25 Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
26 Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
27 Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis.
28 Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.
29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
30 Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis.
31 Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
32 Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.
27 Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustae,
2 ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
3 Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
5 Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae:
6 et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae juxta Salmonem:
8 et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
9 Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam praeteriisset, consolabatur eos Paulus,
10 dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quae a Paulo dicebantur.
12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum.
13 Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
16 In insulam autem quamdam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
17 Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
19 et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostrae.
21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis.
23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
24 dicens: Ne timeas, Paule: Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
25 Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31 dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
32 Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere.
33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
35 Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare.
36 Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
38 Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus.
41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
44 et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.
28 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis.
2 Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
7 In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
9 Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur:
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant.
11 Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
13 Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos:
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
15 Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
17 Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
18 qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
19 Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.
21 At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
22 Rogamus autem a te audire quae sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
24 Et quidam credebant his quae dicebantur: quidam vero non credebant.
25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
26 dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
27 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
29 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem.
30 Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
31 praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.