A A A A A
Bible Book List

Actus Apostolorum 9 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,

et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.

Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo.

Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?

Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.

Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?

Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.

Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.

Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.

10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.

11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.

12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)

13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:

14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.

15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.

16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.

17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.

18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est.

19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.

20 Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.

21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?

22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.

23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent.

24 Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.

25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.

27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.

28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.

29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum.

30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum.

31 Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.

32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae.

33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine AEneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.

34 Et ait illi Petrus: AEnea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.

35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae: qui conversi sunt ad Dominum.

36 In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.

37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo.

38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos.

39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum: et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.

40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.

41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.

42 Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino.

43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes