II Regum 8
Biblia Sacra Vulgata
8 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
2 Quae surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.
3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quae fecit Eliseus.
5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.
6 Et interrogavit rex mulierem: quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quae sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad praesens.
7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc.
8 Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?
9 Ivit igitur Hazael in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
10 Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
11 Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei.
12 Cui Hazael ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quae facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides.
13 Dixitque Hazael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore.
14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem.
15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo.
16 Anno quinto Joram filii Achab regis Israel, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.
17 Triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
18 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini.
19 Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
20 In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.
21 Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumaeos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua.
22 Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
23 Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
24 Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
25 Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Joram regis Judae.
26 Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israel.
27 Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.
28 Abiit quoque cum Joram filio Achab ad praeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.
29 Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth praeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia aegrotabat ibi.
Osee 10
Biblia Sacra Vulgata
10 Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.
2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum; et rex quid faciet nobis?
4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.
7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.
8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos.
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.
10 Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob.
12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.
15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.
Hebraeos 11:1-22
Biblia Sacra Vulgata
11 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
7 Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret.
9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.
10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
14 Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:
16 nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.
22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Read full chapter
Proverbia 24:13-16
Biblia Sacra Vulgata
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiae animae tuae: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Read full chapter