Add parallel Print Page Options

10 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus.

Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo.

Et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.

Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat,

et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.

Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea

super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.

Read full chapter