Add parallel Print Page Options

12 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.

Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:

et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:

et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum:

alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:

10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.

13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?

16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?

17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?

18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.

22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:

23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,

25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?

30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?

31 AEmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,

non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:

omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.

Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.

12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas.