Iacobi 1-2
Biblia Sacra Vulgata
1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
6 Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit;
11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus.
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo:
24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
2 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.
2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt.
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?
26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.