Numeri 8-10
Biblia Sacra Vulgata
8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
4 Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
6 Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos
7 juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
9 et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel.
10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos.
11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio ejus.
12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei.
15 Et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel.
16 Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra AEgypti, sanctificavi eos mihi:
18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel,
19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi:
21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
24 Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis.
25 Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt,
26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
9 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra AEgypti, mense primo, dicens:
2 Faciant filii Israel Phase in tempore suo,
3 quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus.
4 Praecepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase.
5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel.
6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
7 dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?
8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10 Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.
13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae.
15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
16 Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:
19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur
20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.
23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel.
5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis:
12 profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.
16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli.
30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31 Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
36 Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel.