Add parallel Print Page Options

32 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,

venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:

Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima,

precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.

Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?

cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?

Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?

cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.

10 Qui iratus juravit, dicens:

11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex AEgypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me,

12 praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.

13 Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus.

14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.

15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.

16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:

17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.

18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel haereditatem suam:

19 nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.

20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:

21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,

22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.

23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

24 AEdificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete.

25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster.

26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad:

27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.

28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:

29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.

30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.

31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:

32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,

35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,

36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,

38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.

39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus.

40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.

41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.

42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

33 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de AEgypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.

Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis AEgyptiis,

et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),

castrametati sunt in Soccoth.

Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.

Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.

Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.

10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

11 castrametati sunt in deserto Sin.

12 Unde egressi, venerunt in Daphca.

13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.

15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.

17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.

18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.

19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.

20 Unde egressi venerunt in Lebna.

21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.

22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.

23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.

24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.

25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.

27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.

28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.

29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.

30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.

33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.

34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.

35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.

37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.

38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex AEgypto, mense quinto, prima die mensis,

39 cum esset annorum centum viginti trium.

40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.

41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42 Unde egressi, venerunt in Phunon.

43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.

45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:

51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:

56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

34 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.

Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.

Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.

Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem AEgypti, et maris magni littore finietur.

Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.

Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,

a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:

ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.

10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,

11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,

12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.

13 Praecepitque Moyses filiis Israel, dicens: Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui.

14 Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,

15 id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.

16 Et ait Dominus ad Moysen:

17 Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,

18 et singuli principes de tribubus singulis,

19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.

20 De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.

21 De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon.

22 De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli.

23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod.

24 De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan.

25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.

26 De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.

27 De tribu Aser, Ahiud filius Salomi.

28 De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud.

29 Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

35 Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:

Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis

urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis:

quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.

Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.

De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,

id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.

Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis.

Ait Dominus ad Moysen:

10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,

11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:

12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.

13 De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,

14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,

15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.

16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.

17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.

18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.

19 Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.

20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias:

21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.

22 Quod si fortuitu, et absque odio

23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,

24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata:

25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.

26 Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,

27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.

28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.

29 Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.

30 Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.

31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.

32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,

33 ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.

34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.

36 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:

Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:

quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.

Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.

Respondit Moyses filiis Israel, et Domino praecipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est.

Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus:

ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:

et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut haereditas permaneat in familiis,

nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant

10 ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum:

11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui

12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.

13 Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.