Font Size
Michaeas 6:10-15
Biblia Sacra Vulgata
Michaeas 6:10-15
Biblia Sacra Vulgata
10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena.
11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?
12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
13 Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis.
14 Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo.
15 Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)