Ionas 3-4
Biblia Sacra Vulgata
3 Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens:
2 Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.
3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
4 Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
6 Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
8 Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.
9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?
10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
4 Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:
2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia.
3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
4 Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?
5 Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna.
7 Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
9 Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit:
11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?