Exodus 7
Biblia Sacra Vulgata
7 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
2 Tu loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra AEgypti,
4 et non audiet vos: immittamque manum meam super AEgyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra AEgypti per judicia maxima.
5 Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super AEgyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt.
7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum.
11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
12 Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
16 Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti.
17 Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur AEgyptii bibentes aquam fluminis.
19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas AEgypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra AEgypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quae versa est in sanguinem.
21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant AEgyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra AEgypti.
22 Feceruntque similiter malefici AEgyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
24 Foderunt autem omnes AEgyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
出埃及記 7
Chinese Contemporary Bible (Traditional)
亞倫和摩西面見法老
7 耶和華對摩西說:「我要使你在法老面前像上帝一樣,你哥哥亞倫是你的發言人。 2 你要把我吩咐你的話告訴你哥哥亞倫,由他要求法老讓以色列人離開埃及。 3 可是,我要使法老的心剛硬,雖然我在埃及行許多神蹟奇事, 4 他將無動於衷。那時,我必伸手重重地懲罰埃及,然後領我的大隊子民離開埃及。 5 埃及人看見我伸手攻擊他們、把以色列人帶出埃及,就會知道我是耶和華。」 6 摩西和亞倫便遵命而行。 7 去見法老的時候,摩西八十歲,亞倫八十三歲。
8 耶和華對摩西和亞倫說: 9 「倘若法老要你們行神蹟給他看,你就吩咐亞倫把手杖丟在法老面前,使杖變作蛇。」
10 摩西和亞倫照耶和華的吩咐來到法老面前。亞倫把手杖丟在法老和他的臣僕面前,杖就變作蛇。 11 法老召他的謀士和巫師前來,這些人是埃及的術士,他們也用邪術如法炮製。 12 各人將自己的手杖扔在地上,杖就變作蛇,但亞倫的杖吞噬了他們的杖。 13 法老卻仍然硬著心,不肯聽從摩西和亞倫,正如耶和華所言。
水變血之災
14 耶和華對摩西說:「法老非常頑固,不肯釋放百姓。 15 明天早晨,法老會去尼羅河邊,你就在那裡等他,要拿著曾變成蛇的手杖。 16 你要對他說,『希伯來人的上帝耶和華差遣我來告訴你,要讓祂的子民到曠野去事奉祂,但到如今你還是不肯。 17 所以祂說要用手杖擊打尼羅河水,使河水變成血,好叫你知道祂是耶和華。 18 河裡的魚會死,河水會發臭,埃及人不能再喝尼羅河的水。』」
19 耶和華對摩西說:「你告訴亞倫,讓他向埃及境內的各江河、溪流、池塘伸杖,使水變成血。埃及境內,包括木桶和石缸裡將到處是血。」 20 摩西和亞倫就按著耶和華所吩咐的去做,亞倫在法老和埃及眾臣僕面前舉杖擊打尼羅河水,河水都變成了血。 21 河裡的魚都死了,河水臭得不能飲用。埃及遍地都是血。 22 可是,法老的巫師也一樣用邪術使水變成血。法老的心仍然剛硬,不肯聽從摩西和亞倫的話,正如耶和華所言。 23 法老若無其事地轉身回宮去了。 24 因為河水不能飲用,埃及人就在尼羅河兩岸掘井取水飲用。
25 擊打河水後,七天過去了。