Add parallel Print Page Options

De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.

Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum.

Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,

ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:

non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum:

et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis:

12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.

Read full chapter