Add parallel Print Page Options

Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,

si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis:

quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,

prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:

quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:

cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit:

10 ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:

12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.

14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,

16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,

17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,

18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:

19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:

21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.