Add parallel Print Page Options

10 Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit:

aras autem quas alienigenae per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est:

et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.

Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.

Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.

Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.

Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.

Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos.

Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit.

Read full chapter