Add parallel Print Page Options

37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;

38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?

39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:

40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.

46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

Read full chapter