Add parallel Print Page Options

12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est:

13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.

14 Supervacuitas enim hominum haec advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.

15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.

17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.

18 Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.

19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.

20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.

21 Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

Read full chapter