Add parallel Print Page Options

Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,

qui reddet unicuique secundum opera ejus:

iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:

iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci:

10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco:

11 non enim est acceptio personarum apud Deum.

12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:

15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,

16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

Read full chapter