Add parallel Print Page Options

45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos.

49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.

51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:

52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum.

53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:

55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Read full chapter