Add parallel Print Page Options

Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:

sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:

visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,

secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:

10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:

14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:

15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:

16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:

17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.

20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:

24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:

25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

Read full chapter